Sarum Rite Collect for Purity

Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Qui tecum vivit et regnat, in unitate ejusdem Spiritus Sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen.